- COMATI
- COMATIproprie dicebantur Bellonarii, qui nigris induti vestibus atque atrô vellere caput tecti, in Templo Bellonae mentis excessum patiebantur. Val. Flacc. l. 7. v. 636.----- Bellonae vetus incitat ira ComatosUbi perperam Comanos legunt, a Comanis Cappadociae Urbe, in qua vetustissimum ac celeberrimum Bellonae Templum fuit. Capillatus Bellonae, legitur in veter. Inscr. Utrâque autem voce insigniti sunt, quod capillum promitterent, ut omnes fanatici et harioli solent. Sic ἄνετον κόμην Bellonariis tribuit Lucianus. Vide Salmasium, ad Tertullian. de Pallio, c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.